Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 26

1.10 huic generi militurn militum senatus eundem quem Cannensibus finem statuerat militiae. additum etiamr etiam utrorumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent.
1.11 L. Cornelio in Sardinia duae legionesi legiones datae, quibus Q. Mucius praefuerat; supplementur supplementum , si opus esset, consules scribere iussi.
1.12 T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant naves.
1.13 tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellur bellum terra marique est gestum.
2.1 principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui visae; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat, magnam partem horinurn hominum offendebat:
2.2 rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.
2.3 et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem, done donec proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras attulerant.
2.4 rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi auten autem “propraetori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme