Book 25
5.6
sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et riumiviros triumuiros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagensimum quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et,
5.7
si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent.
5.8
tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent, ut, qui minores septemdecem septendecim annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent, ac si septemdecem septendecim annorum aut maiores milites facti essent.
5.9
ex hoc senatus consulto creati triumviri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt.
5.10
eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis militum, qui cum P. Lentulo militabant, in senatu recitatae sunt.
5.11
Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur.
6.1
hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta:
6.2
“consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus,