Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 25

3.19 nec procul dimicatione res erat, cum Fulvius consul tribunis “nonne videtis” inquit “vos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?”
4.1 plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio plebis turbato vi atque audacia publicanorum:
4.2 M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis civibus passum esse;
4.3 decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos postea principes civitatis indicium de se populi passos:
4.4 Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari prohiberet.
4.5 nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum Romanum passi sint et comitia,
4.6 quae reus vi atque armis prohibiturns prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, voluntate ipsi sua sustulerint.
4.7 haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset,
4.8 confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius vadibus datis non adfuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme