Book 25
26.4
nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque iis dato, qui Achradinam tenebant, castra vetera Romanorum adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori, quod inter urbem et castra Romana erat, adpulsa est, ne quid praesidii Crispino submitti a Marcello posset.
26.5
tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam certamen. certamen; nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus in urbem compulit.
26.6
satisque iam etiam in posterum videbatur provisum, ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret. accessit et ab pestilentia commune malum,
26.7
quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis. nam tempore autumn autumni et locis natura gravibus, multo tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra omnium ferme corpora movit.
26.8
ac primo temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur. postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut aut neglecti desertique, qui incidissent, morerentur, aut adsidentis curantisque eadem vi morbid morbi repletos secum traherent cotidianaque funera
26.9
et morse ob oculos esset et undique dies noctesque ploratusi ploratus audirentur.