Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 25

11.12 Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari hostes potiantur.
11.13 quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeat, extemplo aut arce cessuros aut dedituros se hostis.
11.14 adsentiebantur Tarentini; ceterum ei, qui consilium adferret, opem quoque in ear eam rem adferendam censebant esse.
11.15 Punicas enim naves ex Sicilia accitas id posse facere; suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare evasuras?
11.16 “evadent” inquit Hannibal; “multa, quae inpedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo sitam habetis. planae et satis latae viae patent in omnis partis.
11.17 via, quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transveham naves haud magna mole. et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur; et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem, immo brevi aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.”
11.18 haec oratio non spem modo effectus sed mgentem ingentem etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas naves admotaet admotae munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset.
11.19 iumenta inde et homines contracti, et opus inpigre coeptum; paucosque post dies classic classis instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os — ipsum ports portus ancoras iacit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme