Book 25
10.9
simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere: se domos eas, quae inscriptae non essent, signo extemplo dato diripi iussurum. si quis in hospitio civis Rormani Romani _ vacuas autem tenebant domos — nomen inscripsisset eum se pro hoste habiturum.
10.10
contione dimissa curm cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili douo domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est. et fuit praedae aliquantum.
11.1
postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et a maria, quo in paeneinsulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec vi nec operibus expugnabilem esse,
11.2
ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur, aut in relictos sine valido praesidio Tarentinos impetus ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab arce intersaepire statuit non sine illa etiam spe,
11.3
cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent.
11.4
ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientis fecerunt Romani pellique se statio passa est, quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur.