Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 25

9.9 convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.
9.10 ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt.
9.11 Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improvise improuiso adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit.
9.12 Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet, ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint. et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat.
9.13 nota vox eius et familiare iamt iam signum cum excitasset vigilem, dicente vix sustinerit sustineri grandis bestiae onus, portula aperitur.
9.14 inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum expedito venatore vigilem incautius miraculo magnitudinis in eos, qui ferebant, versum venabulo traicit.
9.15 ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt.
9.16 tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem dimittit Tarentinosque ducessinglis partibus addit binos. itinera quam maxume frequentia occupari iubet,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme