Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 25

9.1 ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta vigilia noctis signa movit praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit,
9.2 ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret;
9.3 praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit et ne ibi quidem denuntiato,
9.4 quo pergerent, tanturm tantum , convocatos milites monuit, via omnes irent nec deverti quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum, quae vellet agi.
9.5 eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.
9.6 ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem;
9.7 in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro argument argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque e castris non movisse.
9.8 Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita erant, expectabant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme