Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

42.8 plus octo milia hominum caesa, baud haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo; et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli Gallorum — Moeniacoepto Moeniacapto et Vismaro nomina erant — eo proelio ceciderunt. octo elephanti capti, tres occisi. —
42.9 cum tam prosperae res in Hispania essent, verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa belli esset, octavum ism iam annum sub hostium potestate esse.
42.10 itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli, restituerunt;
42.11 et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum delerunt.
43.1 haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta.
43.2 Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo censoribus P. Furio et M. Atilio a M. Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est.
43.3 quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad Cannas factam. sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in magistratu dicere dimissique fuerant.
43.4 ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furi. M. Atilius magistratu se abdicavit. —
43.5 Comitia comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. creati consules ambo absentes Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti. Sempronius Gracchus iterum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme