Book 24
41.2
defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore advenisset.
41.3
primo ad Castrum Album — locus est insignis caede magni Hamilcaris — castra Romani habuere.
41.4
arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa hostium plena erant, agmenque Romanum in, pune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra communivere.
41.5
eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fiuvium fluuium omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus ad loca circa
41.6
visenda baud haud fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.
41.7
Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos defecit.
41.8
Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum locuni locum expugnaturi.
41.9
Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra — cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.