Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

38.2 eam vos fraudem deum primo benignitate dein vestra ipsi virtute dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis. utinam relicum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci posset!
38.3 haec occulta in fraud fraude cautio est, qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam claves portarurn portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur, quam Murgantiae praesidium interfectum est.
38.4 noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua vos certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad criminandum me concitandumque in vos populum.
38.5 itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi quicquam habebitis. qui prior strinxerit ferrum, eius victoria erit.
38.6 intenti ergo omnes armatique signum expectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham.
38.7 cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam invadite ac sternite omnia ferro et cavete quicquam supersit, cuius aut vis aut fraus timeri possit.
38.8 vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae fraudis causa hoc consilii capimus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme