Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

37.5 quod ubi Hennensium principes iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii animadverterunt nulli occasioni fraudis Romanum patere,
37.6 palam ac vi rati agendum urbem arcemque suae potestatis aiunt debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam traditi essent Romanis.
37.7 itaque claves portarum reddi sibi aequom censent: bonis sociis fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti mansissent in amicitia.
37.8 ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius, qui commisisset.
37.9 praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum etiam suorum eam parentes noxam sanxisse. consulem Marcellum hand haud procul esse:
37.10 ad eum mitterent legatos, cuius iuris atque arbitrii res esset. se vero negare illi missuros testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam libertatis suae quaesituros.
37.11 tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea denuntiatio an universe civitatis esset. consensa in posterum diem contio.
38.1 postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus “credo ego vos audisse, milites,” inquit, “quem ad modum praesidia Romana ab Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme