Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

35.10 sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis, quas habebat, par esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes casus coraposito composito ibat.
36.1 forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata erat, adversus Siculos usui fuit. castris ponendis incompositos ac disperses dispersos nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit, circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras perfugit.
36.2 ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra posuit.
36.3 sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare praefecto classis in magnum portur portum Syracusas ex alto decurrere,
36.4 et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum, — adeo uterque populus in Siciliam intentus fuit, — videri poterat.
36.5 legionem Romanam quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur;
36.6 mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte copiarum obviam progressum pervenit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme