Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

31.11 et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et,
31.12 cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,
31.13 tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
31.14 expertique, quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quae ad Mylan Mylas falso nuntiata erant,
31.15 auctoremque se exhibendo ac velut visa, quae dubia erant, narrando concitaret iras hominum.
32.1 huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in curiam introductus movit. baud haud vani quidam homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum. eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse.
32.2 itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere. sed non ab iisdem omnis timere nee nec eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam plebis invisum esse nomen Romanum;
32.3 praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio erant, tamen ad propius praesentiusque malurn malum cautiores esse.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme