Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

30.9 cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent, exercitum ducunt Megara,
30.10 ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem urbis potiundae.
30.11 quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis oppugnarent.
30.12 Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tura fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.
30.13 prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.
30.14 quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.
31.1 enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se cum illis fortunam subituros.
31.2 inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque agmen; agmen necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden adesse ordines pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat baud haud dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores citatis equis ad prima signa perrexerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme