Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

24.9 ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes integral integram plebem in contionem sequerentur.
24.10 Sopatro mandatum ab senatu et a collegis, ut verba faceret.
25.1 is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum ac Themistum arguit fecisse.
25.2 quid enim sua sponte fecisse Hieronymum quid puerum ac vixdum pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe cum Hieronymo perire eos debuisse.
25.3 at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator tenuerat, pro domino possederit;
25.4 proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci,
25.5 cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.
25.6 sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis alteri Gelonis filias nuptas.
25.7 sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur unllam nullam earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum stirpis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme