Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 24

21.10 ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro libertate sese armantibus.
21.11 haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica;
21.12 locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur ab iuventute, quae praesidio eius loci adtributa erat, mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus potestate esse.
22.1 luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibu principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et mod ratam habuit.
22.2 servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus notum malum inritatos esse discordia civilis quas inportet clades, audisse magis patribus Syracusanos quam ipsos vidisse.
22.3 arma quod inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non utantur nisi ultima necessitate coacti.
22.4 in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere, qui denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, tradat praesidium.
22.5 si tutelam alieni regni suum regnum velit facere, eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati missi sunt.
22.6 senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante ear eam diem nulla de re neque convocati neque consulti fuerant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme