Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 23

48.4 exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus, litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse.
48.5 quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse.
48.6 litteris recitatis nemo omnium erat, quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis, quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
48.7 Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix raesides praesides provinciarum exercitus alere; tributo sumpts sumptus suppeditari;
48.8 ceterum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas inminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste.
48.9 itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam.
48.10 prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae,
48.11 ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme