Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 23

28.10 urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea tempestate regionis eius, oppugnare parant.
28.11 quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.
28.12 ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum Hasdrubalem versum bellum.
29.1 quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies, nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent;
29.2 tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.
29.3 triplex stetit Romana acies: velitum pars inter antesignanos locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere.
29.4 Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus dextro Poenos locat, laevo Afros mercennariorumque auxilia; equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit.
29.5 nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat:
29.6 tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant; nam ne minimum quidem aut numero aut genere militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus erat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme