Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 23

28.2 Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique ac tuendam Hispaniam est missus.
28.3 qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit.
28.4 cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset ipse in vicem, quem ad modum tractandum bellum in IIispania Hispania foret, retro in sua castra redit nulla re quam celeritate tutior, quod undique abierat, antequam consentirent.
28.5 Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis omnibus suae dicionis,
28.6 satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse: pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum descendit. decreta Carthaginiensium
28.7 et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque obsistere parant,
28.8 rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, ilium illum finem Romani imperii fore.
28.9 his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne cum diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere proposito hostem,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme