Book 23
17.1
Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset, Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis, ne quis egrederetur, quaestionem in foro de iis, qui clam in conloquiis hostium fuerant, habuit;
17.2
supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque eorum iussit publica populi Romani esse,
17.3
et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra Suessulam castris positis consedit.
17.4
Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, postquam obstinatos inde uidet videt, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam virium erat:
17.5
itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt, priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta neclectasque neglectasque custodias silentio noctis dilapsi,
17.6
per vias inviaque, qua quemque aut consilium aut error tulit, in urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem, perfugerunt.
17.7
Hannibal Acerris direptis atque incensis cum a Casino dictatorem Romanum legionesque * nimis accipi nuntiassent, ne quis tumultus tam propinquis hostium castris Capuae quoque oreretur, exercitum ad Casilinum ducit.
17.8
Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades contulerat.