Book 22
58.9
ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem excederet finibus Romanis.
59.1
legatis captivorum senatus ab dictatore datug: datus est. quorum princeps “M. Iuni vosque, patres conscripti,” inquit “nemo nostrum ignorat nulli umquaSi unquam civitati viliores fuisse captivos quam nostrae;
59.2
ceteruia ceterum nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alit umquam minus neclegendi vobis quam nos in hosti potestatem venerunt.
59.3
non enim in acie per timorem rnna arma tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos;
59.4
diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac vulneribus vallum sumus tutati;
59.5
postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur, nec ulla iam per confertos hostis erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare,
59.6
tunc demum pacti sumus pretium, quo redempti dimitteremur, arma, in quibus nihil iam auxilii erat, hosti tradidimus.
59.7
maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse, et patres vestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse.