Book 22
53.2
et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat,
53.3
onmium omnium consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperil imperii delata est.
53.4
quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P. Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam spem fovere, desperatam conploratamque rem esse publicam:
53.5
nobiles iuvenes quosdam, quorum principem M. L. Caecilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta Italia ad regum aliquem transfugiant.
53.6
quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum stupore ac miraculo torpidos defixisset, qui aderant, et consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli.
53.7
audendum atqle atque agendum, non consultandum ait in tanto malo essee esse. irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva vellent;
53.8
nulla verius, quam ubi ea cogitentur, hosting hostium castra esse.
53.9
pergit ire sequentibus paucis in hospital hospitium Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus adlatur allatum erat, invenisset, stricto super capita consultantinl consultantium gladio “ Ex ex mei animi sententia” inquit,
53.10
“ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alirn alium civem Romanum deserere patiar;
53.11
si sciens fallo, tun tum me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque meam pessimo leto adficiat.