Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 22

49.17 , octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate milites in legionibus facti essent.
49.18 capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.
50.1 haec est pugna Cannensis, Aliensi Alliensi cladi nobilitate par,
50.2 ceterum uti eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.
50.3 fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum servavit; ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.
50.4 binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse.
50.5 eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia videlicet plena hostium onmia omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent obicere.
50.6 aliis non tam sententia displicere quam animus deesse. tum p. Sempronius Tuditanus tribunus militum “capi ergo mavultis” inquit “ab avarissimo et crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme