Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 22

46.7 duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal; mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit.
46.8 sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere, peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem, Poenis in septemtrionem septentrionem versis;
46.9 ventus — Volturnum regionis incolae vocant — adversus Romanis coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum ademit.
47.1 clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna levibus primum armis commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cur cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim adversis concurrendum erat,
47.2 quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc peditum acies claudebant.
47.3 in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.
47.4 sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque;
47.5 tandem Romani, diu ac saepe conisi, obliqua fronte acieque densa inpulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a cetera prominentem acie.
47.6 inpulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere, ac tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam primumn primum aciem inlati postremo nullo resistente ad subsidia Afrorum pervenerunt,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme