Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 22

17.7 interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.
18.1 hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.
18.2 luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile — etenim numero aliquantum praestabant — Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset. ea adsuetior montibus
18.3 et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem gravem armis statariumque pugnae genere facile elusit.
18.4 ita haudquaquam pari certamine digressi, IIispani Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in castra contenderunt.
18.5 Fabius quoque movit castra transgressusque saltumn saltum super Allifas loco alto ac munito consedit.
18.6 tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter, hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat neec nec absistens nee nec congrediens.
18.7 ex Paelignis Poenus flexiti flexit iter retroqlle retroque Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;
18.8 dictator in Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme