Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 22

16.7 faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi sarmenti praeligantur cornibus bour boum , quos domitos indomitosque multos inter ceteram agrestem praedam agebat;
16.8 ad duo milia ferme bour boum effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id armentum accensis cornibus ad montis ageret, maxime, Si si posset, super saltus ab hoste insessos.
17.1 primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti.
17.2 ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur mnontis. montes; et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat boves.
17.3 quo repente discursu baud haud secus quam silvis montibusque accensis omnia circa virgulta uisa ardere, capitumque irrita quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat.
17.4 qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se esse rati praesidio excessere; qua minime densae micabant lammae, velut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt;
17.5 deinde ut humana apparuit fraus,
17.6 tum vero, insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in fugam. levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientis ad lucem tenuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme