Book 22
7.12
inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus.
7.13
unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in conplexu complexu eius expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis fili filii gaudio nimio exanimatam.
7.14
senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut quibus copiis resisti victoribus Poenis posset.
8.1
priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa. eius rei fama varie homines affecit:
8.2
pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione priorum ducere recentem equitum iacturam;
8.3
pars non id, quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto corpore quamvis levis causa magis quam in valido gravior sentiretur,
8.4
ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret, non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil, quod adgravaret) adgrauaret pati possent, aestimandum esse.