Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 21

19.2 nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, conparandum erat, cum in Lutatii foedere diserte additum esset,
19.3 ita id ratum fore, si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere lec nec exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio ita vivo eo conprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur?
19.4 quamquam, et si priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis utrorumque exceptis. nam neque additum erat “iis qui tunc essent” nec
19.5 “ne qui postea adsumerentur;” et cum adsumere novos liceret socios, quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi? tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur.
19.6 legati Romani ab Carthagine sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam, ut adirent civitates et in societatem perlicerent aut averterent a Poenis, traiecerunt.
19.7 ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem novae fortunae erexerunt.
19.8 ad Volcianos inde est ventum, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana avertit.
19.9 ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: “ Quae quae verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum, qui id fecerunt Saguntini, crudelius, quam Poenus hostis perdidit, vos socii prodideritis?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme