Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 2

59.3 tur tum expressa vis ad pugnandum, ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
59.4 quibus nihil infractus ferox Appii animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes, ne ubique experiri vellet imperium, cuius vis omnis in consensu oboedientium esset.
59.5 negare vulgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam speciem obversari ante oculos.
59.6 victus tandem, quando quidem nihil praeter ternpus tempus noxae lucrarentur, remissa contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico signum profectionis dedit.
59.7 cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. nemo ullius nisi fugae memor.
59.8 ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.
59.9 tandem collectis ex dissipato cursu militibus consul, cum revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque contione invectus baud haud falso in proditorem exercitum militaris disciplinae,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme