Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 2

4.7 consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita cura, ne interciderent. proditoribus extemplo in vincla coniectis de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit.
5.1 de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. ii victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum redigi:
5.2 diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit.
5.3 forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul inmissi corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
5.4 ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse inlitos limo; insulam inde paulatim et aliis, quae fert temere flumen, eodem invectis factam. postea credo additas moles manuque adiutum, ut iam eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset.
5.5 direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium, conspectius eo, quod poenae capiendae ministerium patri de liberis consulatus inposuit, et, qui spectator erat amovendus, eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme