Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 2

27.9 vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. super haec timor incessit Sabini belli;
27.10 dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet et ad id, quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret, ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:
27.11 non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis vindicem fore. cum circumstaret cotidiana multitude multitudo licentia accensa,
27.12 arripi unum insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus iam traheretur, provocavit; nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicilm, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam invidiam.
27.13 crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. tandem invisi plebi consules magistrate abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus.
28.1 A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. tum vero plebs incerta, quales habitura consules esset, coetus nocturnes, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme