Book 10
26.13
similius vero est a Gallo hoste quam Vmbro Umbro earn eam cladem acceptam, quod cum saepe alias, tum eo anno Gallici tumultus praecipuus terror civitatem tenuit.
26.14
itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano,
26.15
alii duo exercitus baud haud procul urbe Etruriae oppositi, unus in Falisco, alter in Vaticano agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus propraetores ambo stativa in eis locis habere iussi.
27.1
consules ad hostes transgressos Appenninum in agrum Sentinatem pervenerunt. ibi quattuor milium ferme intervallo castra posita.
27.2
inter hostes deinde consultationes habitae, atque ita convenit, ne unis castris miscerentur omnes neve in aciem descenderent simul; Samriitibus Samnitibus Galli, Etruscis Vmbri Umbri adiecti.
27.3
dies inde dicta pugnae; Samnitibus Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci Vmbrique Umbrique iussi castra Romana oppugnare.
27.4
haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres, clam nocte ad Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis dimissi cum donis, ut subinde, ut quaeque res nova decreta esset, exploratam perferrent.
27.5
consules Fulvio, ut ex Falisco, Postumio, ut ex Vaticano agro exercitum ad Clusmim Clusium admoveant summaque vi fines hostium depopulentur, scribunt.