Book 10
16.5
omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent; temptasse etiam baud haud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset.
16.6
unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem Italiac Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte ingenio tur tum adversus Romanum populun, quem captur captum a se auroque redemptum, baud haud vana iactantes, memorent;
16.7
nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsinnae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis Tiberirm Tiberim pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum,
16.8
instructum armis stipendio venisse; confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.
17.1
haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanurn Romanum urebat. nan P. Decius, ubi conperit per exploratores profectum Sanmnitium Samnitium exercitum,
17.2
advocato consilio “quid per agros” inquit “vagamur vicatim circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus iam exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi exilium conscivere.” Adprobantibus adprobantibus cunctis ad Murgantiam,