Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 10

9.4 quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia tamen lex sola pro tergo civium lata videtur, quod gravi poena, si quis verberasset necassetve civem Romanum, sanxit;
9.5 Valeria lex cum eum, qui provocasset, virgis caedi securique necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam “inprobe factum” adiecit.
9.6 id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinculum satis validum legis; nunc vix serio ita minetur quisquam.
9.7 bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.
9.8 alter consul Apuleius in Vmibria Umbria Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nune nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat. itaque ear eam infectam rem M. Fulvius Paetus,
9.9 T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.
9.10 in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:
9.11 eo anno maiori se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu. ita nec dissimulantem, quid mallet, nec petentem tamen aedilem curulem cum L. Papirio Cursore factum.
9.12 id ne pro certo ponerem, vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. f. Calvinum et Sp. Carvilium Q. f. Maximum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme