Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 1

56.13 reditum inde Romam, (ubi ubi adversus Rutulos bellum summa vi parabatur.) parabatur.
57.1 Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate divitiis praepollens. eaque ipsa causa belli fruit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tur tum praeda delenire popularium animos studebat,
57.2 praeter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.
57.3 temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset. ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.
57.4 in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;
57.5 regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. forte potantibus his apud Sex.
57.6 Tarquinium, ubi et Conlatinus Collatinus cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus mentio; suam quisque laudare miris modis.
57.7 inde certamine accenso Conlatinus Collatinus negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. “quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato viri adventu occurrerit oculis.”
57.8 incaluerant vino; “age sane!” omnes; citatis equis avolant Romam. quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme