Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 1

50.2 conveniunt frequentes prima luce; ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante, quam sol occideret, venit. multa ibi toto die in concilio variis iactata sermonibus erant.
50.3 Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen — iam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen eum appellabant — ; an quicquam superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? principibus longe ab domo excitis ipsum,
50.4 qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto patientiam, ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum imperium in Latinos?
50.5 quod si sui bene crediderint cives aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic quidem alienigenae, debere;
50.6 sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur, exulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque magis observaturos diem concilii, quam ipse, qui indixerit, observet.
50.7 haec atque alia eodem pertinentia seditiosus facinerosusque facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme