Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 1

32.6 legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo — lanae velamen est — “audi, Iuppiter,” inquit; “audite, fines” — cuiuscumque gentis sunt, nominat — ; “audiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit deinde postulata.
32.7 inde lovem Iouem testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, turn tum patriae compotem me numquam siris esse.” haec,
32.8 cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit.
32.9 si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta — tot enim sollemnes sunt — peractis bellum ita indicit:
32.10 “audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor populum illum” — quicumque est, nominat — “iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.” tur tum is nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex his ferme verbis patres consulebat:
32.11 “quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, die” inquit ei, quem primum sententiam rogabat, “quid censes?”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme