Book 1
28.2
ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos excivere Albanos. hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum contionantem audirent, proximi constitere.
28.3
ex conposito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat, ut sine mora imperia exequerentur.
28.4
turn tum ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo in bello fuit, quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.
28.5
nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis terror ac fuga iniceretur.
28.6
nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est; ducem secuti sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.”