Thesauros Literature History History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10

History of Rome, books 1-10 Livy

Book 1

12.1 tenuere tamen arcem Sabini atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius decenderunt descenderunt in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
12.2 principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia substinebat. sustinebat.
12.3 ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii.
12.4 Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens “Iuppiter, tuis” inquit “iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde hue huc armati superata media valle tendunt; at tu,
12.5 pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori Iovi,
12.6 quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo.”
12.7 haec precatus, velut si sensisset auditas preces, “hinc” inquit, “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.” restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad primores Romulus provolat.
12.8 Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palatii erat clamitans: “vicimus perfidos hospites, inbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris.”

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme