Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 9

2.6 Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat, ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis: quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae.
2.7 Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem.
2.8 Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat:
2.9 relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur, rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat.
2.10 Et interdum dubitabat, an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui velle quam adquirenda fatigari.
2.11 Non idem sibi et militibus animi: sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.
2.12 Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hune maxime modum disseruit: Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme