Book 9
1.33
Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedere: at ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat. Tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.
1.34
Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nee subducere, quae accepi.
1.35
Relicto igitur Sopithe in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto.
1.36
Phegeus erat gentis proximae rex: qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit nihil, quod imperaret, detrectans.
2.1
Biduum apud eum substitit rex. Tertio die amnem superare decreverat transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum:
2.2
percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit, excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum,
2.3
ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias.
2.4
Ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat.
2.5
Incredibilia regi omnia videbantur: igitur Porum — nam cum eo erat — percontatur, an vera essent, quae dicerentur.