Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 9

10.16 Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem, cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur.
10.17 Rex dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit; qui iuberet camelis cocta cibaria adferri, aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit.
10.18 Nec cessatum est ab his. Itaque fame dumtaxat vindicatus exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertili regio est: in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmare!
10.19 Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse.
10.20 Praeposito igitur regioni Sibyrtio — namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo — in Carmaniam ipse processit.
10.21 Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est: quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret, quae delata erant, in eodem honore habuit.
10.22 Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta, as restituit.
10.23 Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultum: quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulenta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme