Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 9

1.17 Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur. Itaque VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt.
1.18 Postero die scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit: qui ubi cognito urbis excidio paludem transnavere, in vicina oppida ingentem intulere terrorem invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.
1.19 Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque barbaros ad deditionem conpelleret: ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit.
1.20 Oppidani missis, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum: alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant.
1.21 Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt.
1.22 Alexander quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit.
1.23 Obsides ducebantur ante agmen: quos cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium incolae vocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere: ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit.
1.24 Hinc in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme