Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 9

3.13 Quodsi adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est: qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum voluit esse natura.
3.14 Cur circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est? Hic quoque occurrit Oceanus. Nisi mavis errare, pervenimus, quo tua fortuna ducit.
3.15 Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires.
3.16 Ut finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus.
3.17 Iamque et alii duces praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur.
3.18 Ille nee castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus: itaque inops consilii desiluit ex tribunali claudique regiam iussit omnibus praeter adsuetos adire prohibitis.
3.19 Biduum irae datum est: tertio die processit erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae, munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans.
3.20 Hinc repetens, quae emensus erat, ad flumen Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex, adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme