Book 8
14.43
Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: Quod hic, inquit, dies tibi suadet, quo expertus es, quam caduca felicitas esset.
14.44
Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est.
14.45
Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit, mоx donavit ampliore regno, quam tenuit.
14.46
Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse, eandem clariorem fore, quo maiores fuissent, quos ipse vicisset.