Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 8

10.30 Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, edixit. Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant, alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant.
10.31 Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae: itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est.
10.32 Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres, tantasque moles nulla ope, quae cerneretur, adiutas deorum numine agi credebant: pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus.
10.33 Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri.
10.34 Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium.
10.35 Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est. Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum:
10.36 puero quoque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
11.1 Hinc Polypercon ad urbem Horam cum exercitu missus inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta conpulsos secutus urbem in dicionem redegit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme