Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 8

10.22 Superato deinde Choaspe amne Coenon in obsidione urbis opulentae — Beiram incolae vocant — reliquit, ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis.
10.23 XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit.
10.24 Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
10.25 XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra hutnore diluta.
10.26 Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant.
10.27 Haec munimenta contemplantem Alexandrum consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit:
10.28 et forte in suram incidit telum. Cuius spiculo evolso admoveri equum iussit, quo vectus ne obligato quidem vulnere haud segnius destinata exequebatur.
10.29 Ceterum cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme