Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 8

8.1 At rex: Quam falsa sint, inquit, quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit.
8.2 Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere.
8.3 Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores: servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus.
8.4 Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim, non ignaris commemorare supervacuum est.
8.5 Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime, hercule, admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae.
8.6 Lyncestem vero Alexandrum quamvis insidiatum capiti meo a duobus indicibus litterisque suis convictum per triennium tamen distuli, donec vos postularetis, ut tandem debito supplicio scelus lueret.
8.7 Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi irasci! cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme