Thesauros Literature History Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni

Historiae Alexandri Magni Curtius Rufus, Quintus

Book 8

6.11 Itaque in permutandis stationum vicibus ceteroque apparatu exequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt.
6.12 Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant. Neminem metus spesve mutaverat: tanta omnibus vel in regem ira vel fides inter ipsos fuit.
6.13 Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex vescebatur, ut convivio egressum in cubiculum deducerent.
6.14 Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum: ludi etiam convivales extraxere tempus nunc laetantibus coniuratis, quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret.
6.15 Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere ipsorum post septimum diem reditura vice, nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem.
6.16 Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem laeti occasionem exequendi sceleris admotam: cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium, monuit.
6.17 Et ille per a ludum, bene deos suadere, respondit revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit.
6.18 Iam alii ex cohorte in stationem successerant ante cubiculi fores excubituri, adhuc tamen coniurati stabant vice officii sui expleta:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme